monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 107
Quid hoc? Gemitus et devotio in Ecclesia positorum certissima fide dicit: Quis est ille qui mihi miserrimo homini in aerumnis posito, mitissima oblatione det te sponsum Ecclesiae: cum te fratrem meum propter incarnationem tuam nomino, sugentem misericordiam et veritatem quae sunt nutrimenta illa quibus divinitas homines nutrit, quae mihi mater in creatione mea est, scilicet cum educatione vegetationis vitam mihi dans. Quid hoc? Quia et nutrimenta Ecclesiae plena est gratia tua: cum ei plenam ubertatem in sacramento corporis et sanguinis tui tribuis, qui panis vivus et fons aquae vivae es. Et hoc ideo facis ut manifesta certitudine inveniam te foris: cum scilicet sciens te Filium Dei in coelis, videam te etiam hominem in terra, quem in divinitate mortales oculi mei cernere non valent, ita ut etiam inveniam te in pane et vino divini mysterii: quod sacramentum sine pondere deceptionis, et sine ambiguitate fallaciae est; ac deinde hoc modo deosculer te: quoniam pro salute mea incarnatus es, et quia etiam me participem corporis et sanguinis tui facis, quatenus per hoc quod in mundum propter me venisti, et quod temetipsum mihi tradidisti, iam nulla creatura deinceps me despiciat, cum ipsa voluntatem tuam tibi subiecta semper sequatur, et cum ego praeceptis tuis rebellis existens tibi creberrime contrarius inveniar.